Charter Document - 02140075

Charter Document - 02140075


Charter Number: 02140075
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0902
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dilectta uxore mea nomen Doddano ego quidem in Dei nomen Euraldus in pro amore et bona volencia tua mihi bene servisti propterea dono tibi res qui sunt sitas in pago Matisconense in agro Galuniacense in villa Castello in primis dono tibi manso indominicato cum omni superposito vel acienciis suis qui ipse curtilus cum supraposito terminat de uno latus et uno fronte via publica de alio latus terra Sancto Petro et Petrono cum heris de superiore fronte terra Sancto Vencenti et terra Bernois infra ista terminacione ad integrum et alias res meas in ipso pago in ipso agro preter quod Bernardo in filiolata condonatum fuit halium vero quitquit conquistum per titulum cartarum abeo vel conquirere potuero totum had integrum et dono tibi mancipius meis his nominibus Harimbol cum uxore sua nomen Landa cum infantibus suis et Gotono cum uxore sua vel infantis eorum sicut superius legitur vel insertum est totum ad integrum tibi do trado ad faciendum post hac die quitquit in omnibus facere voluteris in omnibus nullum contradicentem Si ego ipse aut ulla emissa persona una cum fiscum fisco auro liberas III conponat et presens donacio ista in te facta omnique tempore firma permanead istibulacione subnixa actum Castello villa S Eural qui donacione ista fieri et firmare rogavit S ita Eural S Arnulfo S Bernar S Isnar S Ricar S Davit S Christostero S Dagbert S Bernois S Rannol S Petrono Bernardus rogatus subscripsit dadavit die lunis in mense febroario anno V regnante Karlo rege