Charter Document - 02140073

Charter Document - 02140073


Charter Number: 02140073
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0901
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domino fratribus Teotono emptores ego Rotardus et uxor sua Gosseldo venditor vendo tibi curtilo in agro Seotunense in villa Civiniono ubi vocat A Pestrilo qui terminat de uno latus et uno fronte via publica de alio latus via publica de alio fronte terra Ornado cum eris Infra ista terminacione ad integrum vobis vendimus de te sicut in presente sicut inter nos convenit ex nobis cum precia tum valentem solius III et pro ipso curtilo ipsa precia manibus recepimus et de guro meo in tuo trao dominacionem legitimam potestatem ad faciendum post une die quiquis facere volueris in omnibus Si quis vero si ego nos ipsius aut ullus homo aut ulla emissa persona oposita aut ullus de heredibus meis qui contra hanc vendicionem istam venire tentaverit ac non valead vindicare quod repetit set inferat vobis ac cui tentat una cum tercia fiska libera meia componat et hec presens vendicio in te facta omnique tempore firma permanead istibulacione subnixa Actum Civiniono villa S Rotar S Gossallo qui vindicione ista fierent et firmare rogavit S Trutgis S Folkaro presbitero S Adbert S Gotberto S Gotol S Ingelbert S Teotelmo Ego Ratbertus rogatus escripsit dadavit die lunis in mense setember annos IIII regnante Carlo rege