Charter Document - 02140065

Charter Document - 02140065


Charter Number: 02140065
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 0898
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Mos antique consuetudinis extitit res pro alterna convenientia in utilitate mutua condonare Quapropter pari animo unoque consensu placuit inter Raculfum venerabilem comitem et Gombertum virum quamdam vineolam altrinsecus commutari et dedit igitur predictus Gonbertus partibus domni Raculfi et Sancte Marie Belmontensis vineas duas que sunt site in pago Kabilonense in fine Gemulense in villa Curte Claudia Habent terminaciones has terminat una vineola de ambobus partibus Sancte Marie in altero vero prefati heredis in alio autem fronte strada publica Alia vinea est in ipsa fine Terminat de uno latere ipsius Gonberti in altero Gisberto in alio vero stradam publicam Ad hujus ergo commutationis recompensationem dedit prefatus domnus Raculfus partibus Gonberti in prelibato fine et villa que dicitur Buscheringis vinea una cujus terminio esse videtur de uno latere stradam publicam in altero quoque rivulo precurrente in uno siquidem fronte via publica in altero vero terra Sancti Petri Flaviniacensis Ceterum si quis contra hec straticia commutationis insurgere voluerit minime valeat explere quod ceperit sed cui litem intulerit auri uncias IIII exsolvat et presens commutatio inconvulsa permaneat Actum Kabilone civitate S Gonberti et uxoris ejus Leudolena qui hanc commutationem fieri et firmare rogaverunt S Anglardi abbatis qui consensit S Superi S Stasteri prepositi S Dodeni S Frodoni S Baldrici S Ingelgarii Ayroardus subdiaconus recognovit et scripsit ad vicem Teutbaldi cancellarii Datum XII kalendas julii anno I Karolo rege regnante