Charter Document - 02140055

Charter Document - 02140055


Charter Number: 02140055
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0895
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domino fratribus Ivono et uxor sua Adalgar ego in Dei nomine Rotar et uxor mea Leosen propterea quod nos donamus tibi manso que est in pago Augustudunense in agro Gordoniacense in villa Abzolo Estivolus et filius suus Vitboldus tenent donamus vobis quandiu vivis et filuus tuus vivit teneatis et possideatis post discessum a Sancto Benedicto perveniat et donatis in quisque anno dinarios VI[] donamus vobis villaros cum aquis aquarumque decursibus omnia et cum omnibus vobis donamus tradimus atque transfundimus dominatione et legitima potestate at abendo tenendo vel possidendo Si quis vero quot futurum esse non credis si nos ipsi aut ullus de heredibus nostris vel quislibet ulla emissa persona qui contra hanc donacione ista venire aut agere tentaverit et presens donacio ista in nos facta omnique tempore et stabilis permaneat stibulacione subnixa Actum villa publice Palie in ecclesia Sancta Maria S Rotar S Leusen qui donacione ista fierunt et firmare rogaverunt S Joan S Rotfredo S Ritcolfo S Segono S Dodono Ego Walafredus presbiter scripsi dadavi die sabbatum in mense marcium anno VII regnante Odono rege