Charter Document - 02140054
Charter Number: | 02140054 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0894 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domino fratribus Sievert et uxor sua Ingeltrut emptores ego Adalber et uxor sua Susanna vinditor vindidissimus nos vobis curtilo qui est situs in pago Matisconense in agro Galunniacense in villa Vallo terminat curtilus de superiore fronte via publica et de subteriore fronte ipso donatore et de ambis latis ipsa hereditate Abet in longo perticas VIII et in uno fronte perticas IIII et in alio fronte perticas III et pedes VIIII Infra ista terminacione vel perticacione ad integrum vobis donamus tradimus adque transfundimus et accepimus de te precium sicut inter nos convenit vel in feos conprecatus denarius XI tantum nullum contradicentem Si quis vero quod futurum minime esse non credimus si nos ipsi aut ullus ipsi de heredibus nostris vel quislibet ulla emissa opposita persona qui contra hanc vindicione ista inquietare aut calumniare presumserit quod repetit set inferat cui tentat una cum fisco tercia fisco auri uncia tercio fisco conponat ec omnis presens vindicio in vos facta omnique tempore firma et stabilis permaneat cum stipulacione subnexa Actum Walvia publice S Ingelbert S Susanna qui vindicione ista fieri et firmare rogaverunt S Agembert S Ingelbert S Arnalt S Domelmo Signus Gladillo S Abbono subscripsit Ego Teodovenus presbiter scripsit datavit die jovis mense januario annos septem regnante domno nostro Odono rege