Charter Document - 02140053
Charter Number: | 02140053 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0898 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
BnF Département des Manuscrits - NAL 1497 (f10r) TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divinis atque ecclesiasticis instruimur documentis in observatione utriusque dilectionis Dei videlicet et proximi ante omnia operam dare debere ut in utraque puro corde firmati et presentibus non destituamur subsidiis et eternis gaudeamus auxsiliis quia sine his inpossibile est et Deo placere et laudabilem presentis vite honestatem ducere Quod ego Hava humilis Christi famula divino intuitu commemorans atque amabilem consanguinitatis propinquitatem considerans dono tibi Wilelmo fratri meo atque glorioso comiti quandam villam meam nomine Cluniacum in pago Matisconense supra fluvium que vocatur Grona sitam cum omni sua integritate et sibi pertinentibus atque legitime aspicientibus tantum post peractum vite mee presentis cursum Hanc villam cum omnibus que ad eam pertinent tam in ecclesiis quam et in capellis mancipiis utriusque sexus exceptis mancipiis XX mansis olchis viridiariis campis cultis et incultis vineis pratis farinariis aquis aquarumque decursibus exitus et regressus de mea potestate post excessum vite mee in tua trado atque transfundo dominatione jure perpetuo ut quicquid ex illa facere volueris sive donandi sive vendendi seu commutandi liberam ac firmissimam in omnibus habeas potestatem Eo vero tenore hanc villam fraternitati tue dono atque trado ut ad vicem ejusdem ville conferas michi quendam alodum juris tue proprietatis qui vocatur Audoenis villa cum omni sua integritate que est sita in comitatu Calmontensi supra fluvium qui vocatur Cernonis ad usum vite mee presentis et post meum excessum ad te tuosque propinquos redeat Cluniacum vero villam quam tibi post meum decessum jure perpetuo dono si vite tue superstes fuero et dies meos ultra dies tuos Deus longaverit et de legitimo conjugio divina miseratio filiorum vel filiarum fecunditatem dederit ipsi post meum decessum loco heredis recipiant hereditateque habeant teneant atque possideant nullo contradicente Si quis vero quod futurum non credo si ego ipsa aut ullus de heredibus meis vel proheredibus seu ulla opposita persona contra hanc donationis cartulam propria mea voluntate factam venire aut aliquam controversionis calumpniam generare temptaverit non valeat evindicare quod repetit set inferat tibi tuisque heredibus una cum socio fisco auri libras L et sic hec presens donatio omni tempore verax libera atque firma permaneat stipulatione subnexa Actum Cluniaco villa publice Signum Ave abbatisse que hanc donationem fieri et firmare rogavit Signum Raculfi vicecomitis S Amolungi S Vuarulfi S Grimoldi S Rantmoldi S Fulcradi S Sievoldi S Achardi S Vuaninci S Grimonis S Stephani S Guntardi S Gladiri S Otberti S Tullonis S Aloini S Isengerii S Ernerii S Eriberti S Amalberti S Gisonis Ego Sievertus rogatus subscripsi S Umgrimi S Heylberti Ego Ratbodus levita indignus scripsi et subscripsi datavi mense novenbri sub die kalendarum V idus novenbrium anno primo certantibus duobus regibus de regno Odono vidilicet et Karolo