Charter Document - 02140050

Charter Document - 02140050


Charter Number: 02140050
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0893
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domino fratribus Eldulfo presbitero igitur ego Fredelaus levita et germanos suos Bodo et Wileno venditores vindedimus nos tibi aliquid de res nostras que sunt sitas in pago Matisconense in agro Buciaco in ipsa villa [] terminet a mano via publica a medium die ad ipsos venditores a sero terra Sancti Vincenti a cercio terra Sancti Quintini et Sancti Vincenti Infra istas terminaciones totum ad integrum tibi vendimus et accepimus de te precium sicut inter nos complacuit in feus conpreciato valente solidos III et dimidio et de nostro juro in vestro tradimus dominacione et faciatis post hac die quidquid facere volueritis Si quis vero quod minime [] credimus sed post hac die nos ipsi aut ullus de heredibus nostris aut ulla extranea persona qui contra hanc vindicione ista tentare vel calumniare presumpserit non valeat vindicare quod repetit sed inferat aut cui tentat una cum tercio fisco auri uncia media componat et insuper vendicio ista in te facta omnique tempore firma stabilis permaneat cum stibulacione subnixa actum Sancti Petri S Fredelo S Bodono S Willeno qui vendicione ista fierunt et firmare rogaverunt S Bernart S[] S Gislerio S Acberto S Benedicto Ego ipsius Freelaus levita subscripsit datavit die jovis V nones madii anno V regnante Oddono rege