Charter Document - 02140048

Charter Document - 02140048


Charter Number: 02140048
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0892
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domino fratribus Magenardo et uxore sua Adaldrada emptores igitur ego in Dei nomine venditor vendo vobis vinea juris mei qui est in pago Vienense in villa que nominentur Calvatis qui terminat de uno latus et uno fronte terra Luciane et de alio latus terra Sperende in subteriore fronte via publica Infra as fines et terminaciones una cum arboribus et exivis totum et sub integro vobis vendedimus et accepimus de vos precium sicut inter nos complacuit adque convenit solidos XX et VI et nos ipso precio recepto de mea jure in vestra tradimus dominacione ad possidendi vendendi donandi seut liceat comutandi et si ego ipse aut ullus homo aut ullus ex heredibus meis qui contra hanc vendicione ista aliquit agere vel inquietare voluerit non valeat vendicare quod repetit et insuper sit culpabilis et implecturus et componat tantum et alium tantum quantum ista vendicio meliorata valuerit et inantea firma permaneat cum stipulacione subnixa S Adalelmo S Borgiane qui vendicione ista fieri et firmare in presentem rogaverunt S Ingelberto S Ermengodo S Sisfredo S Gotbranno S Ragenoldo Ego Ermengerius rogatus jubente Bernardo scripsi datavi die sabato in mense madio anno II regnante Ludovico rege