Charter Document - 02140047
Charter Number: | 02140047 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0892 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dilecto filio meo Bartolomeo presbitero ego enim in Dei nomine Hotarius genitor tuus propterea condonavi tibi vel confirmavi per hanc carta vendicione aliquid de res proprietatis mee qui est situm in pago Biturigo in centena Camboninse in villa Calma hoc sunt ipsas res mansus meus casualis ortilis ac puteum cum omnem suprapositum et vinea vel terra quantumcumque visus sum habere vel possidere preter aripenno uno de vinea et casuale quem ad germano tuo Aimone condonavi illas alias res totum et ab integrum tibi trado vel confirmo De precium vero etiam in cono bis bene complacuit solidos XX ea vera racione quamdiu advixero teneam vel possideam pos meum discessum facias de ipsas res in omnibus quiquid volueris jure proprietario Si quis vero si nos aut ullus de heredibus nostris aut ulla emissa persona removere presumpserit solidos LX multa conponat et vindicio ista firma permaneat S Hotario qui ac fieri vel adfirmare rogavit S Suavone S Suabilo S Alberico S Acberto S Ervico S Andraldo S Petrone S Daugione S Raduino S Elegio S Agalmodo S Abel S Arulfo Datum est in mense aprili anno V regnante Hoddoni rege Robertus levita