Charter Document - 02140043

Charter Document - 02140043


Charter Number: 02140043
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0891
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dilecto genero nostro Obtart et uxsore sua Gotestiva ego quidem in Dei nomen Magbodus et uxsor sua Utda pro amore et bona volencia nostra que contra vos habemus propter hec donamus vobis aliquit de res nostras in pago Matisconense in agro Rofiacense in villa Rofiaco et in Vetis Canevas illa quarta parte qui nobis remansit de illas res que nos ante os dies ad jam dicta filia nostra Gotestivane incartavimus hoc sunt curtiferis vircariis vineis campis pratis silvis edificiis superpositis pommis pascuis aquis aquarumque decursibus cultum seo et incultum quesitum et ad inquirendum omnia ex omnibus ipsa quarta ad integrum et ad die presente vobis donamus et tradimus adque transfundimus ut faciatis vos vel eres vestri post hunc die quicquid volueritis Si quis vero quod fieri minime esse credimus si nos ipsi vel ullus de heredibus nostris vel quelibet ulla emissa persona qui contra hanc donacione ista venire aut calumpniare presumpserit et ad nos vel nostrisque heredibus non fierent defensatum inferamus vobis vestrisque heredibus una cum tercio fisco de auro uncia I componat et presens donacio ista in vos facta omnique tempore firma et stabilis permaneat stibulacione subnixa actum Rofiaco villa puplice S Utdane qui fieri et firmare rogavit S Oterio S Lanterio S Itgerio S Tancredo qui consensit in omnibus S Warnerio S Ragenbolt S Teodono S Arigio S Arenbolt Warenbertus rogatus subscripsit S Winanno S Arigio Warnegarius rogatus subscripsit datavit die dominico mense aprili anno IIII regnante Odono rege