Charter Document - 02140037
Charter Number: | 02140037 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0889 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domino fratribus Erleno et ussor sua Itonea emptores ego Gonteldis femina venditrix vindidi vobis casa astantibus una cum vinea et orto et exivo in se tenentes et alias res que ad ipso cortilo aspiciunt medietatem vobis vindo et ipsas res sunt sitas in pago Viennense in villa que dicitur Cotsella in loco qui dicitur Marcampa terminat cortilus una cum casa et vinea de uno latus terra ad ipso Erleno de alio latus via percurrente de uno fronte terra ipsi Erleno et in quarto fronte similiter Infra istas terminaciones integram medietatem et alias res que ad ipso cortilo aspiciunt ac sunt campi et mulinarius et vernedus et salcidus omnia et ex omnia quiquit superius scriptum est integram medietatem vobis vindo et accipio de vos precio sicut inter nos complacuit libera una et ego ipsa femina ipsas res pro ipsa precia in vestra potestate trado dominacione it est habendi vindendi donandi perdonandi seut liceat commutandi vel quitquit exinde facere volueritis vos vel heredis vestris in omnibus et in Dei nomen abeatis potestatem Si ego ipse aut ullus de heredis meis aut ulla quelibet persona qui contra vindiccione ista venire aut inquietare voluerit et ac non valeat set tunc sit culpabilis et inpleturus una cum fisco tantum et alium tantum quantum ipsas res eo tempore melioratas valuerint et ec omnis presens vindiccio ista in vos facta omnique tempore firma permaneat cum stibulacione subnixa S Gonteldis femina qui vindiccione ista fieri et firmare in presente rogavit S Ragaboldo S Mainbert S Elberto S Abone S Godalfredo Ego Eldulfus roytus subscripsi Ego Ostalesus rogatus vindiccione ista scripsi dadavit die sabato in mense aprelis in anno secundo post obitum Bosoni regis