Charter Document - 02140035
Charter Number: | 02140035 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0889 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domino fratribus Rural et uxore sua Dodata ego Teotbertus et uxor sua Teotrada vindit et venditores nos tibi constat ita a die presente curtilo qui est in pago Matisconens in agro Galoniacens in villa Rosiliago et terminat de uno latus terra Ranal et Berengerio et de alio latus terra Teotbodo et de uno fronte terra ipso entore et de alio fronte terra Rijardo et Ondredane Infra ista terminacione totum at integrum nos vobis vendimus et accepimus de vobis precium in presente sicut inter nos convenit valente dinarius XII et de nostro jure in vestra potestate tradimus et abeas potestatem at faciendum quidquid facere volueris in omnibus Si quis vero si nos aut ullus homo aut ulla emissa oposita persona qui contra hanc vindicione ista venire aut agere tentare vel calumpniare presumserit non valeat vindicare quod repetit set inferat una cum tercia fisca auri uncia componat et presens vendicio ista in te facta omnique tempore firma et stabilis permaneat cum stibulacione subnexa Actum Castel villa S Teotbert et uxor sua Teotrada qui vendicione ista fierint et firmare rogaverunt S Bernoisus S Davit S Leoterio S Etrado S Bernaldo S Arrilanno S Bernerio Ego Girbaldus presbiter scribsit datavit die dominico XVII kalendes febroariis anno II renante Odono rege