Charter Document - 02140031
Charter Number: | 02140031 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 0887 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Geroldus sancte Dei ecclesie Matisconensium tam instantibus quamve futuris utriusque ordinis nobis commissis salutem in Deo Jesu Ratio pontificalis et norma apostolicalis karissimi quo satius apud vos scitur docet instruit et monstrat qualiter quilibet pastor propriam diocesim regere oporteat ecclesiarum videlicet sagax provisor insistat monasteriorumque sollers incrementorum existat et quod addendum vel eximendum aut equandum equali lance peragat justo moderamine omnia taxans perficiat Qui si spiritalibus donis coequat non tamen temporalibus omnes proportionibus equiparare convenit juxta formam apostoli qui quod distrahebat alteri porrigebat dicens ita Expoliavi alias ecclesias sumens stipendium ad ministerium vestri Proinde dum per successu temporis aliquod perrimari niteremur et ne ex assim expertes hujusce crediti muneris videremur sed pro posse temptantes secundum mali evi quiddam adimplere conaremur accessit venerabilis abba inter cetera ecclesiarum negotia Ingelarius nomine Cariloci petens [quatinus] quandam capellam cum omni circum pertinentiis sustentatione vel quicquid adherere videbat ipsi vicinam etiam et propriam prefati monasterii in honore confessoris domni Martini subdere suffragari et condonare deberemus cymiterio jam dicti cenobii addentes olim impetratum ab antecessore nostro haberi venerabili episcopo Lamberto intermisso tantum ob capedinante dilatione firmitas ex hoc testamentum Percontatum itaque petitum et diligenter arbitrantes justum ac salubre fore assentiri indagantes cum consultu omnium peregimus cessimus fecimus et factum rata stabilitate firmavimus Egimus itaque hoc grata testificatione omnium vicinantium et augmentatione sacre culture et honore ibi degentium Quesumus igitur sacre hujus sedis sessoribus nostris successoribus hoc illibate testamentum conservari in perpetuumque salvari neque sinere ullo modo irritari aut corrumpi vel inquietari quod constat a nobis a[b]sque ulla refragatione sincera pietate fieri ne forte videatur caritas dis glutinando mortificari et dum sit una fides unumque sacerdotium non unifo[r]miter sed diversa sentiri dum quod unus edificaverit alter destruxerit Anno igitur incarnationis Dominice DCCCLXXXVII imperante D Ag K ordinatione nichilominus nostri pontificatus secundo indictione V hoc testamentum rationabiliter quesitum benigne concessum canonice patratum a nobis firmatum et unde quaque solide roboratum eterne memorie dedimus mansurum Geraldus peccator et humilis episcopus huic decreto a nobis promulgato subscripsi Fulcaldus prepositus subscripsit Adalbertus presbiter subscripsit Guaningus sacerdos subscripsit Heyrardus presbiter subscripsit Winardus decanus subscripsit Grimuinus diaconus subscripsit