Charter Document - 02140030

Charter Document - 02140030


Charter Number: 02140030
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0887
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In Dei nomine noticia vel tradiccione qualiter quibus presentibus bonis ominibus qui hanc noticia vel tradiccione subter firmaverunt insertum qualiter venit homo nomen Berterius in Asine villa in publico ad ecclesia Sancti Petri plena plebe conjuncta inluster vir Teutbolt comite ibique in eorum presencia fuit mea peticia et vestra decrevit voluntas nec invitis nec coactus nec circumventus nisi per mea plenissima prumta voluntate corrigiam ad collum meum misi et manibus in potestate Alariado vel ad uxore sua Ermengart ad integrum estatum suum secundum lege romana se tradidit quod insertum est quod homo bene ingenuus estatum suum meliorare et pegiorare potes ut post ac die de me ipsum et de mea angnicione faciatis quitquit volueritis vos vel heredes vestri habendi vendendi donandi vel ingenuandi Et si ego per me me ipsum aut per consilium malorum ominum me de servicio vestro abstrere voluero taliter mihi detinere vel destringere debeatis vos vel missi vestri sicut relico mancipio originalio vestro Is presentibus qui corrigiam notaverunt et tradiccione ista subter firmaverunt S Erlulfo S Rainart S Magnione S Ahino S Costancione S Mahidranno S Bertran S Vuinierio S Adalayo S Ingelbolt S item Vuinierio S Berfredo S Vuandalbert S Disderio Ego Eldevoldus roytus tradiccione ista scripsi datavi die sabato in mense junio anno primo post obitum Bosone et regnante Karolo imperatore