Charter Document - 02140029

Charter Document - 02140029


Charter Number: 02140029
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 0926
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Noticia qualiter veniens ille homo nomine Gualtarius die sabbato in mense aprili X kalendas maii in Masconis civitate infra intus murum ante domno Ramnulfo videntibus illis sedentibus et stantibus cujus nomina vocantur hoc sunt Arigerius Benedictus Petrus Leodaldus Dominicus Adalbertus Ermenbertus Adalmannus et Aluceterius Proclamavit se de Aimone et mallavit illum de molino quia injuste tenebat et faciebat que non debuisset Tunc respondebat Aimoinus De isto molino quod mihi mallabas secundum legem plus debet esse [mihi] de partibus gentore meo tam de hereditate seu conquesto quem [tuus] Tunc judicatum est quod deffendere se debuisset Aimoinus cum sua requimonia et cum sua lege Et ecce aramivit ad jurare illo molino cum sua lege et fidem facere Petrus ad sacramentum jurare Aimoino Tunc illi omines qui videbant et audiebant coram domno Ramnulfo veniebant ad ecclesiam Sancti Nizezii audire sacramentum Venit Aimoinus ad altare et mittebat manum suam super altare et super sanctas reliquias quod suus debet esse molinus pro hereditate patris sui quem Gualtario et Aldegrimno et jurabat in proximo jurabat Armannus et Gerbertus similiter et ecce factum factum est S Erminberto S Petrono S Benedicto S Leodaldo S Dominico S Arimanno S Adalmanno Abbo scripsit