Charter Document - 02140026

Charter Document - 02140026


Charter Number: 02140026
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0882
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dilecto mihi multumque amabile germano meo nomine Warnefredo diacono ego igitur Erlulfus pro ammore et bona voluntate que circa te abeo cedo adque dono tibi res proprie juris mei quas visus sum habere in pago Vienensse in agro Tervenensse et in agro Ampucietensse in villas que nominantur Caucilla sive et in Aucellatis hoc est in edificiis cassis adstantibus casaricis hortis areis vineis campis pratis pascuis silvis decemis rivis fontibus arboribus pomiferis et inpomiferis aquis aquarumque decursibus accessis omnia et ex omnibus quicquit in predictas villas res et mancipia de genitore meo mihi legibus obvenit vel de genetrice mea obvenire debet usque inexquisitum vel ad inquirendum est una cum arboribus et omnem suprapositum et exivis sub integritate tibi cedo preter illas res qui sunt in villa que nominantur Modesnago in hereditate de genitore meo mihi obvenit vel de genetrice mea obvenire debuit ad germanas meas illas reservo et de alias res sicut superius insertum est abeas potestatem hadabendi vindendi donandi cedendi seut licead tibi commutandi ut quicquit exinde facere volueris de ipsas res et mancipia liberam adque firmissimam in omnibus in Dei nomine ad die presente abeas potestatem Si quis contra hanc donacione ista ego ipse aut ullus ex heredibus meis aut ulla emissa vel subrogata persona venire dicere temtare aut inquietare voluerit illut quod repetit vindicare nullatenus valead set tunc sit culpabilis et impleturus una cum sacratissimo fisco auri libras V et tantum et alium tantum quantum predictas res eo tempore melioratas valuerint et ec omnis presens cessio vel donacio ista homnique tempore firmitatem obtinead istibulacione subnixa Ego Erlulfus voluntate mea donacione ista relegi subscripsi et firmare in presente rogavi S Ingelbodo S Ingelfredo S Fuleius S Wandalgerio S Benedicto S Felzanto S Godalfredo S Eltbert S Sierdo S Wandalmar S Nadale S Walferico S Ingelerio testibus Actum Vienna civitate publice Ego in Dei nomine Eldulfus rogatus hanc donacione scripsi datavi die martis in mense junio in anno tercio regnante Bosone rege post obitum Luduvico filio Carlo imperatore