Charter Document - 02140021
Charter Number: | 02140021 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0876 - 0877 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Karolus gratia Dei imperator augustus Regalis celsitudinis mos est fideles regni sui donis multiplicibus et honoribus ingentibus inhonorare sublimesque efficere Proinde ego morem parentum regum videlicet predecessorum nostrorum sequentes libuit celsitudini nostre quendam fidelem regni nostri nomine Odilonem ad deprecationem illustris atque insignis ducis videlicet Bosonis et dilectissimi ministerialis nostri de quibusdam rebus nostre proprietatis honorare Si quidem ipse res sunt site in pago Cabilonense villam quam dicunt Flavigei mansum indominicatum cum casa superposita ac ceteris aliis edificiis et aliis mansis ad ipsum pertinentibus pariter quinquaginta ecclesiam vero in honore sancti Evurtii cum molendinis quoque et cunctis ad se rebus intra et extra juste legaliterque pertinentibus totum et ad integrum de nostro jure in jus ac dominationem ejus sollempni more transferimus eo videlicet modo ut quicquid prenominatus Odilo de predictis rebus cum omnibus sibi pertinentibus mancipiis utriusque sexus pratis vineis silvis terris cultis et incultis pascuis aquis aquarumve decursibus in omnibus habeat potestatem faciendi tradendi commutandi vendendi vel quicquid exinde facere voluerit liberam et firmissimam sicut ex reliquis rebus sue proprietatis Et ut hec nostre auctoritatis donatio majorem in Dei nomine obtineat firmitatis vigorem propria manu subter firmavimus et anuli nostri impressione jussimus adsignari Signum gloriosissimi imperatoris Karoli augusti Mangodus indignus levita ad vicem Gauze[li]ni scripsi