Charter Document - 02140020
Charter Number: | 02140020 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0874 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domino magnifico Acuenane entrice ego Godolbertus guigalus suus venditur vendedissimus nos vobis constat et ita vendedimus curtilo et casa et vinea juris nostri qui est in pago Cabilonisse in fine Carniasense in villa Estavellas qui terminat de uno latus et uno fronte terra Gerbergeno de alio latus via pulica de subteriore fronte guta curente infra istas terminaciones ad integrum tibi vendimus tradimus et alias res meas quiquid ad ipso curtilo aspiciunt in pauco Cabilonense au in pauco Agustudinense alodo et mancipia ad integrum tibi vendo trado atque transfundo et accepimus de te precium valentes sollidus C tantum et facite de istas res superius nominatas de mea jure et proprie potestate adabendo tenendo seo commutendo et facias de omnia super scripta quod volueritis in omnibus Si quis vero qui contra vendicione ista venire aut agere tentare au calumniare presumpserit non valead vendicare quod repetit sed inferamus tibi cum tercia fisca auria libera persolvat et ipsa vendicio ista inter nos facta firma estabilis permaneat ad stibulacione subnixa Actum Estavellas villa pulice Sign Godolberto qui vendicione ista fieri et firmare rogaverunt Sin Rutmundo Sin Costabulo Sign Gotesman Sin Bernardo Sin Frotgerio Ego Floduenus rogatus scripsit dadavit die marcoris in mense maio in an[nos XXXIIII regnante Karlo re]ge