Charter Document - 02140016

Charter Document - 02140016


Charter Number: 02140016
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0871
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Karolus gratia Dei rex Si petitionibus fidelium nostrorum pie consulendo subvenimus regium morem immitando exequimur et eorum animos circa nostras utilitates reddimus devotiores Noverit ergo omnium sancte Dei ecclesie fidelium atque nostrorum presens futuraque sollertia quoniam Aledrannus dilectisimus nobis ministerialis ad nostram humiliter veniens magnitudinem intulit serenitati nostre qualiter Hevrardus res sue proprietatis sitas in comitatu Matisconensi in villa que vocatur Senisciacus id est mansos IIII cum capella ad quam aspicit mansus quintus contra nos a nostra fidelitate deviando for fecerit et ob id ad fiscum nostrum ipse res devenerunt qualiter quoque nos easdem res jam dicto Hevrardo ob nostram mercedem reddiderimus et ipse eas nepoti suo nomine Adalardo tradiderit Intulit etiam qualiter ab eodem Adalardo Oddo comes easdem res ad nostrum fiscum receperit Quia Hevrardus suus Adalardi avunculus cui ipsas res reddimus preceptum nostre magnificentie non exinde obtinuerit Quapropter deprecatus est nobis jam dictus Aledrannus dilectus comes et ministerialis nobis ut ob nostram a Deo remunerationem et ob suam deprecationem huic Adalardo jam dictas res et mancipia cum omni suarum integritate sicut avunculus ejus eas habuerat precepto nostre auctoritatis concederemus et concedentes inviolabiliter confirmaremus Cujus pe[ti]tionibus ob Dei amorem et suam nobis amabilem petitionem aurem benignitatis nostre accomodantes hoc nostre auctoritatis preceptum fieri et jam dicto Adalardo dari jussimus per quod supradictas res et mancipia cum terris vineis silvis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus molendinis exitibus et regressibus et cum omnibus que super edificari possunt vel juste adquiri sepe dicto Adalardo concedimus et concedendo eternaliter ad habendum restituimus eo videlicet pacto ut quicquid exinde facere voluerit libero in faciendo potiatur arbitrio quemadmodum ex aliis sue proprietatis rebus et mancipiis agendum deliberaverit Ut autem hujus nostre confirmationis auctoritas pleniorem per succedentia tempora obtineat firmitatis vigorem anuli nostri impressione jusimus asignari subnotato proprie manus signaculo Rammo notarius ad vicem Gauzelini recognovit Data VI idus junii indictione IIII anno XXXI regnante Karolo gloriosissimo rege Actum Silviniaco palatio in Dei nomine feliciter Amen Signum Karoli gloriosissimi regis