Charter Document - 02140015

Charter Document - 02140015


Charter Number: 02140015
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0870
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Noticia qualiter quibus presentibus bonis ominibus in eorum presencia qui hanc noticia subter firmaverunt eorum subscripcionis vel signacula subter firmaverunt insertum Salomoni placitum suum quem aput Benedictam initum abuit per judicium et judices injuste vir nomine Gerar comes ipsum placitum qualiter ipsi judicatum fuit et in suum judicium legitur et aram emoni repromisum abuit quod in placitum debuit presentare testimonia ad vicem Anestesiane uxore sua secundum lege salica et jurare quod ipsa carta quod Benedicta transpunxit de suum nomine in nomine Anestasiane uxore ipsius Salomone et in Eldrico quod ipsa carta in omnibus de suum nomine vera fuisset nam non falsa et ipsa Benedicta eam scribere rogasset atque sua mane propria firmasset Qualiter veniens ipse Salomon ad ipsum placitum sicut institutum fuit in Vienna civitate in mallo publico ante inluster vir Geyrardo comite seu domni patri Adoni archiepiscopi et Angilbotone vicecomite et judices et vicariis qui ibidem aderant I sunt Ayrado Gerado Rodstannus Erlulfus Subozo item Rodstannus Eldemarus Matfredus Desiderius Autbertus Raenestanus Cristianus Magnoinus Fredlano Sierius Upertus item Upertus Geyroardus Giroldus Raculfus Dodo Vualdo Rodoardus Agateus Bertrannus admanuenssis vel aliis quam plures personis et bonis ominibus qui cum eos ibidem aderant pro multorum ominum altercacionis causis audiendas et negociis causarum dirimendas adque rectis justis judiciis terminandis vel finiendis ibique in eorum presencia ipse Salomon preparatus fuit una cum sua testimonia ad ipsum sacramentum peribendum vel ipsa carta adverandum seu et ad batalia sicut et concessit domnus Lottarius rex et ipsa Benedicta ad presens stetit et ipsa carta quod in manu Salomonis transpunxit bona et vera dixit atque concredidit et per suum vuadium ipsas res et mancipia ipsius Salomonis redidit qualiter lex est et per [] repromisit quod super ipsas res veniat ex legitima vestitura ei faciat sin autem faciat quod lex est Ego Adamarus presens fuit Aldo presens fuit Sig Vualcaudo Vuitardus presens fuit Sig Gilaranus Ego Raudingus subscripsi Ego Bercius presens fuit Ego Ado presens fui Vuidmarus Vuido Samson S Godmarus presens fui et subscripsi Bertrannus admanuensis fici jussi Facta noticia die martis in mense apreli anno primo co Lottarius rex obiit