Charter Document - 02140013
Charter Number: | 02140013 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0870 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domino fratribus Ingelgerio et uxor sua Leoteldo emptores ego Ildejardis uno cum jagale suo Aclono venditores Constat ita et vindedimus hoc est vinea qui est in agro Galloniacense in ipsa villa Galloniago qui terminat de uno latus et uno fronte terra Conrado comite de alio latus et alio fronte terra Laitrado et ipsos emptores abet in longo perticas agripinales XX et in fronte superiore perticas VI et in subteri ore frons perticas III et pedes VI Infra ista terminacione et perticacione una medietate ad integrum vobis vendimus tradimus adque transfundimus et accipimus de vobis precium in presente sicut inter nos convenit valentes solidos II et denarios VI tamen sicut superius diximus ut faciatis vos vel heredes vestri post hunc die quitquit volueritis Si quis vero quod fieri minime esse non credimus si nos ipsi vel ullus de heredibus nostris vel quelibet ulla emissa persona qui contra hanc vindicione ista venire temptaverit et ad nos vel nostrisque heredibus non fierent deffensatum inferamus vobis vestrisque heredibus una cum tercio fisco auri uncia una componat et presens vendicio ista in vos facta omnique tempore firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa actum Galloniago villa puplice S Ildejardo S Aclono qui vindicione ista fieri et firmare rogaverunt S Costantino S Garimando S Itgerii S S Laitrodo S Walcaudo S Gillemanio S Benedicto Ego Warnegarius rogitus superscripsit datavit die mercoris ipso kalendas marcias anno XXXX regnante domno nostro Karlo regem