Charter Document - 02140009

Charter Document - 02140009


Charter Number: 02140009
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0922
Date type: Internal, Feast
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dilectissimo atque in Christo multum amabilissimo filiolo meo Ariaudo Igitur ego in Dei nomine Airsenda femina donatrix pro amore et benevolentia tua dono tibi vinea et campum simul contine[ntem] in pago Cabilonense in villaro Altriaco terminet de uno latus ad ipsa donatrice de alio latus strada publica in uno fronte Benevent de alio fronte strada publica Abet in longum percicas XXV in lato percicas XIII Infra istas terminaciones et percicaciones ad integrum tibi dono trado atque transfundo neminem contradicentem Si quis vero quod futurum minime esse credimus si ego aut ullus homo contradicione ista venire presumpserit non valeat vindicare quod repetit sed deferat cui temptat una cum tercio fisco auri uncia una coactus componet et inantea donacio ista omnique tempore firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Hactum Altriaco Signum Airsendane qui donacione ista fieri et firmare rogavit Signum Airico Signum Tetbalt Signum Arembert Signum iterum Arembert Signum Seuvalt Signum Ariaut Signum Ignbert Remigius levita datavit die veneris mense octobris anno XXIIII regnante Karolo rege