Charter Document - 02140003
Charter Number: | 02140003 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0814 |
Date type: | Internal, Regnal, Lunar |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Noticia qualiter vel quibus presentibus bonis hominibus qui subter firmaverunt dum resideret Ostoricus comes missi gloriosissimi domni nostri Ludovici imperatoris in Tornone castro in mallo publico una cum Stilligon Droctado et Betelino missos Leydradi archiepiscopo atque missos domni imperatoris necnon Ariberno Amalbert Malberto missis dominicis Vualdierio Ansmundo Ragamberto Bertardo Landoynus vel aliis compluris bonis hominibus qui cum eos ibidem aderant pro multorum hominum altercationes audienda et negocia causarum derimenda atque juxta vel recta judicia terminanda sunt Aliter piissimus domnus imperator per immensam suam clemenciam precepit per predictos suos missos partibus Borgundie ac Septimanie imperante in eo divina clemencia ut omnes homines in quoscumque invenire potuissent qui partibus fisci sive etiam ecclesie partibus vel qualibet homini a me in quacumque homines aut vicarios vel centenarios sive etiam ante missos dominicos vel in quacumque judiceria potestate vel qualibet ingenio injuste res abstractas fuerunt temporibus domni hac genitoris sui piissimi Karoli imperatoris ut omnes anime sue salute ad pristinum in ejus dominacione revocarentur legitima debeat esse possessio Per hanc autem auctoritatem secundum jussionem domni imperatoris veniens Vualaradus ante predictos missos se reclamavit et dixit ut infantes Vuidoni condam Vuitgerius et Vuinigisus res inde carta in manibus tenebat interpellavit homine alico nomen Provardo avocatum ipsius Vuitgerio et requirebat ei dicens quod ipse ipsum lex forciavit et tulit mali ordine contra lege Unde pro hac causa pro sua remita festuca jectante se in omnibus legibus firmavit sicut lex est de removendis Ipsas res sunt sitas in pago Vienense in agro Anonacense in loco ubi vocabulum est Sacaratis sibi post erayco sibi in elbanno hoc sunt in edificiis una cum ecclesia in honore sancti Desiderii casis casaricis exivis campis pratis silvis una cum decimis arboribus pomiferis et inpomiferis aquis aquarumque decursibus et in decursibus terra culta et inculta fontis rivis molinaribus omnia et ex omnibus Ipsas res habent fines et terminaciones de uno latus rio Alsone percurrente in alio latus terra Sancti Mauricii vel Sancti Stephani in tercio latus rio percurrente que dicitur Picione et terra Teudoni vel suis heres in quarto vero latus terra ipsius Teudoni vel suis heres Infra istas fines vel terminaciones ipse ipsas res contendit ipsa carta ibidem per bis ac ternis vicibus ostensa et relecta fuit Interrogatum fuit ipsius Provardo avocatum ipsius Vuitgerio contra ipsa carta dicere aut apponere volebat aut non aut vera aut falsa Sed ipse per bis ac ternis vicibus in omnibus dixit quod vera aderat nam non falsa Tunc per judicium superscriptas ipsas res quantumcumque in ipsa legitur per suus vuadios ipsui Vualarado rendedit qualiter lex est et dedit fide jussore suo nomen Teutberto ut super ipsas res venia et ei legitima vistidura faciat ita et fecit Propterea oportum fuit Vualarado ut tale noticie in avindicacionis causa collegere debuisset quod ita et fecit ut post hac die subita et definita sit inter ipsos His presentibus factum fuit Facta noticia die lunis primo quodam menses febroarius in anno Christo propicio primo imperante gloriosissimi domni nostri Ludovici imperatoris Signum Ariberno presens fuit Signum Malberto presens fuit Signum Vualdierio presens fuit Signum presens fuit Signum Vuinitario presens fuit Signum Dadone Signum Badino Signum Arnulfo Hi Stilicon presens fuit Betelenus presens fuit Flodoynus presens fuit [] Troctadus Hodolricus presens fuit Vuandalmares subscripsit Betlem hanc noticia subscripsit Signum Amalberto Signum Landoino Signum Teutberto Signum Regnoni Signum Dodoldo Signum Autgerio