Charter Document - 02140002
Charter Number: | 02140002 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0813 - 0816 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ludovicus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus omnibus Christo faventibus salutem et devotum amorem Dignum et justum esse credimus ut omnes qui Christi jugo summiserunt colla omni sollicitudine studeant quatenus ecclesia Dei ad perfectum et perfectionem tendat semper maxime nos qui in sublimitate positi sumus omni sagacitate condecet eam ad augmentum ducere manu tenere atque ubique defendere Inde est quod mortuo domino meo Carulo et me Deo favente succedente in imperio cum venissemus in partibus Tuscie ad eandem ecclesiam defendendam et essemus in villa que ex una parte vocabatur Aliano et ex altera Campus Honoratus quia pro magnitudine sui quasi divisa videbatur cum quadam nocte dormisse mus ibi apparuit michi quidam pulcher vetulus dicens Ludovice surge et metire locum istum et edifica ibi pro remedio anime tue ecclesiam ad honorem Dei et beate Marie semper virginis atque ad honorem mei et fratris mei Pauli et dota eam magnis dotis atque possessionibus et firma privilegiis atque ordina ibi cum consilio Romani pontificis monachos et religiosos viros quia ibi magnifice per magnum tempus conlaudatur Dominus deinde in tempore prefinito venient Saraceni et a fundamentis destruent locum istum et omnia que in circuitu ejus sunt sed iterum rehedificabitur et nunquam penitus deseretur donec circa finem mundi mittat Dominus nuntium suum qui in omni sanctitate et religione reducat eam Tu vero noli timere surge et fac Ego autem cum surrexissem mane alacer effectus de tanta visione vocavi omnes principes meos et habui cum eis consilium Qui dederunt consilium et auxilium ut inciperem statimque misi nuntios ad dominum Stephanum papam cujus fretus consilio et auxilio edificavimus pulchram ecclesiam et omnes officinas et dotavimus eam magnis dotis argento et auro et possessionibus scilicet imprimis dedimus villam Aliani in qua situm est monasterium deinde villam Campi Honorati villam Sancti Martini villam Montis castrum Villanum villam Amprognam villam Sancti Glorii villam Sancti Aproniani villam Balneorum villam Sancti Martini Bone Polle villam Cripte Dalphie villam Silicani villam Tradamie villam Silvarelle villam Lamiarum villam Superille villam Gurge Pardule castrum Granarium domos Canalis Cerrosi domos etiam Cardetule ceteras ecclesias et domos que infra fines villarum supradictarum sunt Omnia ista in manibus vestris domine Andreas religiosus abbas damus et successoribus vestris et quicquid acquirere poteritis Similiter concedimus vobis in perpetuum sed ne ville detrimentum patiantur de augmentatione vestra non damus vobis circa abbatiam nisi ubi possetis habere vineas et ortos et hoc spatium sit ab abbatia usque ad aquas Canistrasii ab aqua autem incipiantur possessiones proprias et firmentur talibus terminis qui nunquam possint oblivione deleri Hoc etiam precipimus ut antequam diffiniantur termini omnes ville vel domus que infra terminos istos sunt penitus destruantur nisi eas tantummodo que apta sunt ad manenda pecora Et ne ecclesia perdat homines dividantur in aliis villis A vado Gurge Pardule incipiantur termini et descendant per aquam ex una parte usque in finibus Siligani postea descendunt per quandam vallem juxta terminos Badaucie deinde per columbarium prope saltus Cervorum inde vadunt ad Campum Magnum qui vulgo vocatur Mortuum quem accipiunt totum et ita recta linea descendunt usque ad mare Et ut habeant monachi de piscibus satis damus eis infra mare XXX perticas verumtamen et portum Murelle damus eis ut emant ibi vestimenta et que necessaria sunt Similiter ex altera parte incipiunt ab eodem vadu et recta linea vadunt usque ad caveam que vulgo dicitur Obscuram deinde descendit per carrariam usque ad terminum Superille inde per aliam carrariam que quasi revertitur ad vadum regularium deinde descendunt per clivum collis usque ad caveam que est in planioribus inde intrant per caveam et exeunt ad piscinam que justa viam est et transeunt ad cavonem ex altera parte vie et ita recta linea vadunt ad alium cavonem qui est in capite Lamiarum inde descendunt per cursum Cervorum usque ad pedem montis Casalis deinde descendunt per Fontanam Silingam ad caveam latiorem ab introitu et exitu suo in medio autem est arca a cavea vero descendunt in Sabrone a Sabrone in Larone deinde descendunt in transversum super campum qui vocatur [] inde usque ad aquam Cazanelli et sic descendunt sicut ex altera parte usque ad mare et infra mare per triginta perticas Redditus autem villarum ad ecclesiam sit talis scilicet bandum et placita et quicumque habuerit jugum boum in domo sua det per optimam salmam frumenti et alteram annone duo opera in ruptione et duo in semente qui non habuerit proprium faciat cum socio Similiter qui non habent boves dent quattuor opera quocumque tempore voluerint monachi quicumque habuerit abundantiam porcorum sive pecorum in festivitate beati Petri deferat castratum in dedicatione porcum in ambobus festivitatibus his mares et femine omnes portent vel mittant offertionem in nativitate Domini mittat unusquisque lumbum vel spallam porci in Pascha flavonem in festivitatem sancte Marie gallinam seu caponem qui habuerit abundantiam apium portet in cathedra Sancti Petri libram cere in vinculis de favo mellis in nativitate sancte Marie salmam vini novi qui habuerit abundantiam olei similiter offerat primitiam et omnes sint parati ad defensionem ecclesie si necesse fuerit Hec ideo tam subtiliter ordinavimus quia modo raro inveniuntur monachi ne aliquam sollicitudinem habeant nisi in servitio Dei Hoc etiam volumus omnes scire quod si qua supradictarum villarum vel domorum aut ecclesiarum destructa fuerit quacumque occasione omnes possessiones ad abbatiam revertantur nulli hominum neque ecclesiastice neque laicali persone volumus ecclesia ista esse subjecta nisi solummodo domino apostolico et nisi quod absit peccatis nostris exigentibus ad tantum detrimentum venerit ut ibi non glorificetur Deus tunc si talis fuerit necessitas submittatur alicui religiose abbatie que reducat eam ad ordinem et religionem ita tamen ut numquam nomen abbatie aliquando perdat Hoc etiam consilium damus quod si ab aliquibus personis infestata fuerit ipsa ecclesia et non se potuerit neque per se neque per suos defendere tunc convocet abbas majores natu de villis suis et habeant consilium et prevideant personam timentem Deum sive marchionem seu comitem qui eos defendat atque dent ei aliquod feudum in aliquibus de villis istis scilicet bandum et medietatem placitorum hostem et conventum non habeat potestatem venundandi neque pignorandi neque locandi seu feudandi sine licentia abbatis Quod si aliter presumpserit precipimus omnibus vicinis ut adjuvent ecclesiam et auferantur ab eo omnia Quod si ipse adhuc perseverat in malo et perturbat ecclesiam tunc sit in bando curie centum librarum argenti et omnes qui eum juverint sint proscripti cum omnibus suis Ecce hoc parvum servitium et hoc parvum donum pro remedio anime nostre et parentum nostrorum fecimus Deo et beate Marie semper virgini apostolisque Christi Petro et Paulo et tradimus in manibus vestris domine Andrea abbas et vobis domine Deodatus prior ac successoribus vestris in perpetuum et hoc privilegio confirmamus Et quecumque quocumque modo acquirere poteritis simili modo concedimus et confirmamus Vos autem rogamus fratres ut tali conversatione vivatis quod cito possitis exemplo vestro consurgere ad propositum nostrum numerum scilicet quadraginta monachorum nolumus enim amplius esse in his possessionibus ut optime possint habere necessaria Quod si domus creverit vos in possessionibus et vos crescite in numerum sed et hoc nolumus vos latere nos alia privilegia jam fecisse sed non ita pleniora atque apertiora sicuti istut Igitur quicumque presumpserit contra hoc privilegium temere aliquid agere et bona istius ecclesie in aliquo defraudare vel diminuere a Deo sit anathema maranatha et cum Juda traditore atque cum Dathan et Abiron et cum omni contione Chore sit perpetuo in inferno multatus sed et a nobis atque successoribus nostris tali pena dampnetur si dives est centum librarum auri obrici si mediocris quinquaginta si pauper decem si ex toto nichil habet persone sue penam sustineat Hoc privilegium factum et confirmatum est octingentesimo tertio decimo anno ab incarnatione Domini indictione octava tertio anno imperii mei primo anno domini Stephani IIII pape Amen