Charter Document - 02130122
Charter Number: | 02130122 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1107 - 1123 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus hominibus tam presentibus quam futuris quod Oddo de Sancto Marcello et fratres eius uidelicet Petrus canonicus Hugo et Girardus milites dederunt pro anima patris sui Salicherii Deo et Sancto Marcello unum mansum in uilla que dicitur Siluiniaca cum omnibus appenditiis suis et rusticum nomine Boneth cum uxore sua et omnibus infantibus suis dederunt etiam in supradicta uilla in quodam alio manso quem tenuit Petrus Agaz talem consuetudinem ut quicumque mansum tenuerit monachis apud Sanctum Marcellum manentibus ii panes i sextarium uini et iii pullos galline uno quoque anno in mense Augusto persoluat Huius rei testes sunt archipresbiter Guillelmus Benedictus capellanus Iohannes presbiter Paganus miles Gaucerannus de Marciliaco et frater eius Landricus de Esparuens