Charter Document - 02130119

Charter Document - 02130119


Charter Number: 02130119
Cartulary Title: Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1094 - 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Nouerit fraternitas uestra quod Guido Rufinus ueniens ad conuersionem dedit Deo et Sancto Marcello martiri duos mansos terre et ea que ad eos pertinent uidelicet siluas campos prata necnon iii seruos scilicet Durannum Caponem et fratres eius Adalardum et Remigium et uxores et filios et filias eorum hoc quod suum erat apud Siluiniacum et in alio loco apud Sanctum Christophorum unum mansum terre cum omnibus appenditiis suis et unum seruum Bernardum Boneth cum filiis et filiabus suis et alium mansum terre cum omnibus appenditiis suis apud Dorsenam cum infantibus Bernardi Darzelli S Humberti et Rocleni fratrum Rufini S Bonefatii militis S Salicherii militis S Hugonis de Baies S Bertranni de Oratorio S Letbaldi de Castenedo S Hugonis Cabroli S Maioli Maleth S Milonis de Niblens S Oddonis Szotheth Hoc donum quod superius dictum est concessit et firmauit Humbertus et Roclenus frater eius in manum Bernardi Grossi prioris et si aliquis contradiceret promisit se esse defensorem contra ilium et prior dedit illi unum caballum ut bene teneret De manso quod est apud Sanctum Christoforum dedit Humbertus et Roclenus fideiussores Letbaldum de Castenedo et Maiolum Maleth et Iocerannum Bastardum