Charter Document - 02130117

Charter Document - 02130117


Charter Number: 02130117
Cartulary Title: Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1093
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis et Domini nostri Ihesu Christi Ego Albericus de Porlincis qualiscumque miles in seculo habitum monachicum apud Sanctum Marcellum accipiens hoc remedium anime mee et celestis glorie dignitatem tradidi ecclesie predicti martiris laudante et cooperante filio meo Milone ii mansos in uilla que dicitur Siluiniacum et tres iornales terre ad unum mansum pertinentes et viiii ad alium simulque unum pratum in Ganascha et illis qui in predictis mansis habitabunt cursum in silua ad omnia sibi necessaria et pastum ad porcos eorum Insuper ad lx porcos Beati Marcelli Tradidi quoque eidem ecclesie unum seruum et unam ancillam et totum allodium quod habebam in finibus uille que dicitur Oratorium Hoc idem donum pariter laudauerunt duo filii mei Stephanus et Siguinus S Bertranni militis de Oratorio S Gisleberti militis S Petri prepositi et Constantii de Oratorio S Letbaldi militis de Castanedo S Tetberti de Siluiniaco Millesimo xciii indictione i concurrente v epacta i regnante Heinrico rege Alamannorum