Charter Document - 02130111

Charter Document - 02130111


Charter Number: 02130111
Cartulary Title: Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1090
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Prudentiores filios seculi huius in sua generatione esse filiis suis Christus Dominus qui uera lux est affirmat nostramque ignauiam qui regni ipsius intuitu terrenas possessiones reliquisse uidemur eleganti redarguit exemplo Cernimus etenim quam subtiles quam alacres quam robusti homines seculi in suis causis existant quantosque labores pro caducis perferant honoribus quos ignorant utrum umquam adipisci ualeant Quid uero de sollicitudine heredum memorem cum ibi omnis dissuasio deficiat et quasi a durissimo saxo excepta resiliat Denique quamquam obitiant uel uerbo uel sensu illud apostoli si quis suorum curam non habet fidem negauit et est infideli deterior tamen plerumque parentes ipsis ipsam mortem preparant in his que ingentibus curis eis prouident Nimirum sepissime intemperans heres breuissimo spacio uilissimoque precio expendit in dampno tam anime quam corporis sui quod predecessores tota pene uita sua summa instantia maximo labore ad commodum illi se prouidere putauerunt In his ergo omnibus fidelium certitudo reprehenditur ac uituperatur quod in rebus in quibus nulla dubietas nulla fallendi suspitio non numquam hebetes pigri ac desides inueniuntur raraque sollicitudine posteriorum morientur Nos autem hac omnia pertimescentes ad noticiam futurorum tradimus litteris ea que ad subsidium Sancto martiri Marcello famulancium ipsi attributa sunt nostro tempore Letbaldus filius Arleii ad succurrendum monachicum habitum suscipiens beato martiri unum mansum dedit apud Siluiniacum cum seruo qui eum incolebat scilicet Brunone uxore quoque eius ac cunctis filiis prata autem et siluas ad eundem mansum pertinentes et condidit et insuper cursum lx porcorum in ceteris siluis Si filii uero eius discesserint de hac uita absque herede legitimo totum predium quod ibidem est et illud quod est apud Pusols et ad opus ecclesie que est in uilla que Oratorium dicitur in cunctis utensilibus usum per omnes siluas suas horum testes sunt Roclenus de Marciliaco Arnulphus de Sparuens Bertrannus de Oratorio et multi alii