Charter Document - 02130110

Charter Document - 02130110


Charter Number: 02130110
Cartulary Title: Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1093
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

Ego Bonifatius laudo omne donum quod dedit frater meus Petrus Carbonellus quando ambulauit apud Iherosolimam Sancto Marcello de omne allodio suo de Siluiniaco et de Poysolus et de seruis et ancillis sicut comites scilicet Gaufredus et Guido preceperunt michi et non capiam in eo quicquam per uiolentiam per tres annos Inde mitto fideiussores Falconem de Reun et Salicherium militem et de tribus annis inantea scienter rapinam non faciam neque ego ipse nec aliquis de meis meo consensu et si factum est reddam caput et legem et de hoc facio donum super altare Sancti Marcelli et si noluerit tenere ego Gaufredus et Guido comites adiutores simus per fidem sine enganno et Falco de Reun Salicherius miles Hugo de Baies Iotcerannus de Martiliaco Seguinus de Preamblen et Guichardus frater meus Petrus Gunbadus Guido de Verduno et alii plures Hoc factum est in presentia domni Geraldi prioris S Bertranni de Oratorio S Letbaldi de Castenedo S Hugonis de Liemont S Gisleberti militis S Marcelli Beccauis S Constantii Pophei Concurrens v epacta xx Millesimus XCIII regnante Heinrico rege Alamannorum