Charter Document - 02130107

Charter Document - 02130107


Charter Number: 02130107
Cartulary Title: Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0960
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine unigeniti Dei et saluatoris nostri Ihesu Christi Frotgarius sancte Cabilonensis ecclesie humilis episcopus omnibus nostro sub regimine constitutis compertum esse uolumus quoniam adiit presentiam nostram quidam uir nomine Alexander humiliter deprecans ut unam nostro in episcopatu commanentem capellam duobus filiis suis Bernardo atque Eurardo per scriptum firmitatis con donaremus Est autem iam dicta capella sita in comitatu Lugdunensi in uilla Sauiniaco dicata in honore beate Dei genitricis Marie et pertinet eius benefitium ad abbatiam Sancti Marcelli martiris Nos uero tanto libentius cessimus quanto congruum considerauimus Iussimus itaque per assensum Rotberti comitis qui prefixam abbatiam tenebat Sancti Marcelli iam nominatis fratribus Bernardo leuita atque Eurardo puero Huius nostre auctoritatis testamentum tradere per quod statuentes designamus et designando statuimus ut diebus quibus uixerint prelibatam capellam cum omnibus tam decimis ad se iuste uel legaliter pertinentibus teneant et possideant et omnibus annis festiuitate Beati Marcelli rectoribus eiusdem denarios xx et benefitio Et nobis uel nostris successoribus ex decimis statutum censum persoluant Vt autem a nemine successorum nostrorum ualeat dissolui manu propria firmauimus et nobis commissis fratribus uel filiis subter firmari precepimus S Frotgarii episcopi et Rotberti comitis et uxore sua Ingeltrudis S Lamberti comitis qui consensit S Adelulfi S Agini archidiaconi S Tetardi decani S Gausberti qui consensit S Eurardi leuite S Rannulfi leuite Arberti leuite S Otberti leuite S Vuandalgaudi presbiteri S Raculfi leuite et Contardi leuite Ego Vuolfardus sacerdos rogatus scripsi dictaui die Iouis in mense Iunio anno vi regnante Lothario rege