Charter Document - 02130106
Charter Number: | 02130106 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0936 - 0954 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noticia rei geste euidenter ostenditur qualiter Frotgarius humilis prepositus honore prefulgens seu basilicam Beati Marcelli martiris Christi in proprio loco residendo adfuit quidam Gausbertus presbiter necnon et heres suus nomine Durannus pecierunt capellam Sancte Marie que dicitur Sauiniaco Frotgario preposito de cuius ratione esse dinoscitur eidem Gauzbertus necnon et heres suus Durannus canonice habendam sine diminutione a primoribus ut annis singulis in festiuitate Sancti Marcelli denarios xx persoluant et si ipso die non apparuerint dupliciter conponant Et ea que a nobis acceperunt securiter teneant Vt enim hec a nemine aliquando ualeant inmutari sacra prefati prepositus manu sollempniter insignita monstrantur S Frotgarii prepositi S Wandalgaudi presbiteri S Teotardi presbiteri S Ragenfredi presbiteri Facta est autem hec cartula tempore Ludouici regis