Charter Document - 02130105
Charter Number: | 02130105 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1080 - 1123 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ad noticiam tam futurorum quam presentium litterarum apicibus tradere disponimus domnum Bonefatium Bartholomei uidelicet de Sancto Marcello filium pro anima fratris sui Galterii defuncti concessisse Deo et Sancto Marcello martiri eiusdemque ecclesie conuentu quendam mansum apud Baies cum hominibus eundem possidentibus atque tenentibus Cuius modi donatio coram domno Galterio Cabilonensi episcopo facta est concedente fratre defuncti Arthaldo scilicet omni occasione in perpetuum semota datum hoc laudante S Guillelmi archipresbiteri S Benedicti capellani S Vldrici presbiteri S Gaufredi de Porta S Landrici de Esparuens S Lamberti de Lisla S Bertranni de Castanedo S Letbaldi fratris eius