Charter Document - 02130103

Charter Document - 02130103


Charter Number: 02130103
Cartulary Title: Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1091
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus hominibus tam presentibus quam futuris quod Rotbertus et uxor sua Beliars dederunt unum mansum que dicitur Glandela Sancti Marcelli qui est in uilla Baiaco et omnia rada ad ipsum mansum pertinentem Post istam donationem surrexit Arnulphus Rufus qui calumpniauit supradicta terra et uenit ad Giraldum priorem et uerpiuit ipsum mansum Sancti Marcelli si torturam in eum habebat et omnia que in ipsum mansum habebat dedit supradicto martiri et postea fecit conuentum ad supradicto priori quod ab fratribus suis laudare fecisset Petrus autem frater eius istam donationem atque uerpitionem laudauit et domnus Giraldus prior dedit supradicto Arnulfo xxx et iii solidos Hoc sunt testes Arnulphi S Tetbaldi Nauiliaco S Martini presbiteri S Gisleberti militis Testes Petri S Pontii de Porta S Arnulphi de Maresc S Bertranni de Oratorio Postea autem uenit Gausbertus de Castanedo et calumpniauit medietatem in supradictum mansum et Giraldus prior dedit illi vii solidos et dimisit Sancto Marcello Gausbertus totam calumpniam que in ipsum mansum calumpniabat S Bernardi de Baies S Petri de Columbis S Arleii Concurrens ii epacta xviii Millesimo CXI indictio xiiii regnante rege Heinrico Alamannorum