Charter Document - 02130102

Charter Document - 02130102


Charter Number: 02130102
Cartulary Title: Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Manumission
Date: 1070 - 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus hominibus tam presentibus quam futuris quod quidam miles nomine Pontius de Porta uuerpiuit et finiuit Deo et Beato martiri Marcello in tempore domni Aluisi prioris Bernardum Belet et filium eius Philibertum cum infantibus suis ut beatus martir supradictos haberet et possideret audiente et uidente domno Hugone milite de Baiaco cum aliis multis Post longum autem tempus Gaufredus de Porta filius supradicti Pontii calumpniauit uerpitionem quam pater eius fecit audiens uero domnus Arthaldus prior cum ceteris fratribus calumpniam quam Gaufredus faciebat super Ebrardum de Baiaco filium supradicti Philiberti dederunt ei xx solidos ut supradictam calumpniam dimitteret Veniens autem prefatus Gaufredus ante altare beati martiris uuerpiuit calumpniam quam in predicto Ebrardo et in Christoforo fratre suo seu in sorore sua uxorem Mutini et in infantibus suis siue in progenie sua faciebat et rectitudinem si habebat Deo et Beato Marcello martiri dedit audientibus et uidentibus Hugone de Baiaco Arnulfo de Maresc Milone Caluello Oddone de Dalmariaco Galterio Campolo Hugone de Mont Cooz