Charter Document - 02130097
Charter Number: | 02130097 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1050 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus hominibus quod ego Garinus Christicola dono Deo et sancto eius martiri Marcello pro sepultura mea aliquid de res meas que sunt site in Olonensi uilla id est xxii seliones de terram arabilem de uno latere terra Sancti Petri et de altero latere Bernardi et fratribus eius item de uno fronte terra Bernardi superius nominati et fratribus eius et de altero fronte terra Sancti Marcelli et Manasse Si quis autem hanc donationem calumpniauerit conponat auri untias v S Ansidis et Oddonis qui hanc cartam fieri rogauerunt et firmauerunt S Richerii S Bernardi S Berengerii S Hugonis S Ebrardi S Alberici S Constantii S Pascasii