Charter Document - 02130096
Charter Number: | 02130096 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1039 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Rotbertus et uxor mea et filius pro amore Dei et remedio animarum nostrarum et loco sepulture nostre donamus Deo et sanctis apostolis eius Petro et Paulo Sanctoque Marcello martiri ad locum Cluniacum aliquid de res nostras que sunt site in comitatu Cabilonense in uilla Olonis Hoc sunt campi prati silue cum exitibus et regressibus et omnia quecumque in ipsa uilla habemus tali conuentu ut quando obitus noster euenerit cum honore nos recipiant et corpora nostra sepulture tradant Si tunc cum ex uita presenti migrauerimus aliquid habere poterimus loco sepulture nostre dabimus Sin autem per ipsum allodium nos recipietis Precamur etiam ut participes esse mereamur uobiscum in orationibus uestris in hoc seculo et in futuro Si uero aliquis homo aut aliqua persona hanc donationem calumniare uoluerit non ualeat uindicare quod repetit sed potestati iudiciarie auri libras componat xx Quicumque de ista terra loco supradicto et sanctis supranominatis in dampnum fuerit et de dominicatum eam tulerit ex parte Dei patris et filii et spiritus sancti et sancte uirginis Marie et omnium sanctorum Dei sint excommunicati et in perpetuum dampnati cum eis qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis S Tetbaldi comitis S Rocleni S Ansedei S Widonis S Oddonis S Gazberti S Vgonis Wichardi S Arnulfi S Beraldi S Arleii S Letbaldi S Rodulfi S Landrici S Ametei S Seguini S Frotmundi S Achardi decani S Gaufredi episcopi Cabilonensis et ipse excommunicat eos qui de istam terram Sancto Marcello in dampno erunt Scripta fuit hec cartula in mense Febroario regnante Heinrico rege