Charter Document - 02130095
Charter Number: | 02130095 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0953 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Domno sacro basilice Sancti Marcelli que est constructa Hubiliaco uico ubi ipse beatissimus martir in corpore requiescit que est prope Cabilon ubi ipsa congregatio canonicorum preesse uidetur Igitur ego in Dei nomen Herlulphus acsi indignus presbiter propter nomen Domini uel anime mee remedium seu retributionem eternam per hanc cartulam donationis dono ad ipsa congregatione canonicorum uel clericorum donatumque imperpetuum ut permaneat esse uolo ac pro intissima uoluntate mea confirmo hoc sunt res proprietatis mee que sunt site in pago Lugdunense in fine Olonginse hoc est curtilus cum sala indominicata seu et capella constructa et alio manso et grania Cum exo et regresso in clauso que uocant Varennas cum ipsa planta ad ipso curtilo insimul tenente terminat ipse curtilus cum ipsa planta insimul tenente uel cum ipsa uinea in ipso curtilo cum arboribus De uno latus et uno fronte terra Sancti Vincentii de alio latus terra Sancti Marcelli de alio uero fronte strata publica Infra istas terminationes in integrum et alias res ipsas quas uisus sum habere in ipso pago uel in ipsas fines hoc sunt campi duo uobis dono trado atque transfundo Et dono uobis uineolas duas que sunt site in pago Cabilonense in fine Ruiliacense in uilla Griciniaco terminat una uinea de uno latus terra Sancti Marcelli de alio latus terra Godini de Basiniaco firco de fronte superiore rocca de alio fronte carront publico Terminat alia uineola de uno latus terra Sancti Marcelli de alio latus terra ipsius Godini de Basiniaco de alio fronte carront publico Infra istas terminationes uobis dono trado atque transfundo tantum etiam superius curtilo cum uinea uel arboribus cum ipsa planta uel edificiis cum exis et regressis et alias res quod superius memorauimus de meo iure in uestra trado dominatione perpetualiter ad habendi tenendi donandi seu et commutandi uel quicquid exinde facere uolueritis uos uel successores uestri liberam et firmissimam in omnibus habeatis potestatem nullum contradicentem Si quis uero quod futurum esse non credo si ego ipse aut ullus de heredibus meis seu qualibet persona qui contra hanc donationem istam a me factam uenire temptauerit aut eam infrangere uoluerit inferat una cum socio fisco auri libram unam coactus exsoluat et quod repetit non euindicet sed presens donatio ista omni tempore firma permaneat cum stipulatione subnixa Actum Hubiliaco uico Sancti Marcelli publico S Erlulfi presbiteri S Leotenonis S Fulcradi S Teodranni S Noe S Waldegarii S Teodoini S Absalonis S Ingelberti S Sielmonis Ego in Dei nomini Teodericus acsi indignus diaconus rogatus scripsi et dictaui diem sabbati nonas Augustas anno xxiiii regnante domno nostro Hludouico rege