Charter Document - 02130093
Charter Number: | 02130093 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1092 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis nouerit cunctorum fidelium quod Bertrannus de Oratorio et soror eius nomine Helisabeth dederunt Deo et Sancto Marcello martire pro remedio anime Arleii filio Helisabet unum mansum qui est in uilla que uocatur Capellam Razonem campis pratis siluis et omnia que ad ipsum mansum pertinent S Bertranni de Oratorio S Helisabet S Guidonis militis S Humberti S Bertranni S Hugonis S Guillelmi S Gisleberti S Guidonis de Baiaco S Marcelli Beccaues S Brunonis Concurrens iiii epacta viiii anno Millesimo XCII indictio xv regnante Heinrico rege Alamannorum