Charter Document - 02130091
Charter Number: | 02130091 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1023 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Igitur in Dei nomine ego Volfardus et filius meus Vnricus donamus Deo et Sancto Marcello de rebus proprietatis nostre mansos duos cum omnibus appenditiis siluis campis pratis aquis aquarumque decursibus cum seruo nomine Pascalo et infantibus suis et cum una ancilla nomine Bligelda et infantibus suis his nominibus Benigno cum sororibus suis Eldeardi Heliana Altasia Osanna cum fratre eorum Ligerio et Bernardo sunt itaque siti isti duo mansi in uilla que uocatur Capella Razoni Quapropter ego Guido pro remedium anime mee et patris mei Hitmari et matris mee Raburgis ac filiorum eorum quos michi Deus dedit dono ad locum que uocatur Hubiliacus ubi requiescit gloriosissimus martir Dei Marcellus ubi uidetur preesse domnus abba Odilo Si ego Guido aut aliquis de heredibus meis aut extranea persona calumniare uoluerit non ualeat uindicare quod repetit sed coactus iuditiaria potestate conponat auri libras vii et deinceps firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa et incurrat iram omnipotentis Dei et sancte genitrici eius Marie et Sancti Marcelli et fiat habitatio eorum cum eis qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis Ego Guido qui istam cartam feci et firmare precepi S Arleius et filii sui Hugonis S Letbaldi S Elgo S Rainaldi S Guillelmi S Dodonis S Otgerii S Iotseranni S Pontii S Guigonis S Rainaldi S Ansierii S Tetbaldi S Ansei et fratris sui Guillelmi Factum est hoc anno xxvii Rotberti regis