Charter Document - 02130089

Charter Document - 02130089


Charter Number: 02130089
Cartulary Title: Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1080 - 1123
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ad memoriam tam presentium quam sequentium in presenti cartula annotare satagimus quandam dominam sororem scilicet Petri qui Chiurels cognominatur antequam uniuerse carnis debitum persolueret pro anima sua dedisse Deo et Sancto Marcello martiri eiusdemque ecclesie conuentui quendam curtilum apud uillam que uulgali nomine Oratorium nuncupatur Stephanus autem de Castenedo quidam miles de Sancto Germano consanguinitatis propinquitate predicte domine conuictus pro anima eiusdem necnon et antecessorum suorum huiusmodi donatiuum adaugere cupiens exitum cuiusdam domus qui in manso Duranni Pontonarii constat supramemorate ecclesie Sancti Marcelli omni calumpnia penitus postposita contulit atque concessit Notandum autem quod siquis huic dono contradiceret seu iniuriam irrogare uellet domnus Bonefacius ad omnem interpellationem pro iure responsurum asseuerauit S Benedicti capellani S Vldrici presbiteri S Iairi presbiteri Signum Landrici de Esparuens S Letbaldi de Castenedo S Petri marescalli S Petri coci