Charter Document - 02130088
Charter Number: | 02130088 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1120 - 1126 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus hominibus presentibus atque futuris quod quedam domina de Castenedo nomine Bonafilia pro remedio anime mariti sui Petri uidelicet del Bosc et omnium antecessorum suorum dedit Deo et Sancto Marcello Cabilonensi fratribusque ibi Deo seruientibus mansum quendam in Oratorio uilla de allodio suo Quem scilicet mansum Brunus Caseria tenere solebat Tali setiam pacto ut per singulos annos die eius anniuersarii sollemne officium peragatur et de censi illius mansi fratribus in refectorio plena refectio persoluatur Testes istius rei sunt Oddo de Dalmariaco Paganus de Sancto Marcello Petrus Cabrol Petrus prepositus Sancti Marcelli Bertardus decanus Arnulfus forestarius Hugo frater Bertardi decani Blanchez et hoc donum factum est tempore domni Philippi supradicte domus prioris et Humberto decano Landrici cellararii