Charter Document - 02130086
Charter Number: | 02130086 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1090 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini nostri Ihesu Christi notum sit omnibus fidelibus Christianis quod nos Oddo Eldradus Wartinus donamus Deo et Sancto Marcello martiri quendam mansum propter nostram sepulturam in loco que uocatur ad Sanctam Mariam ad Oratorium cum omnibus appenditiis suis pratis siluis campis exitibus et regressibus aquarumque decursibus et si aliquis homo de progenie nostra hanc donationem calumniare uoluerit non permittatur ei hanc calumpniam agere sed untias auri quinque componat Qui autem hanc donationem nostram calumpniauerit sit pars eius cum Dathan et Abiron et cum Iuda traditore Domini S Richerius S Anxis S Oddo S Bernardus