Charter Document - 02130085

Charter Document - 02130085


Charter Number: 02130085
Cartulary Title: Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1090
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In Dei nomine ego Bertrannus et frater meus Achardus donamus Deo et Beato Marcello et monachis ibidem manentibus mansum Fredulfi cum omnibus appenditiis suis tam in pratis quam in siluis et in campis insuper et filios eius et filias Hec omnia donamus et concedimus supradicto Sancto Marcello et monachis illi seruientibus post mortem nostram Hanc autem donationem facimus pro remedio animarum siue patris et matris et omnium antecessorum nostrorum hanc cartam firmauimus et firmare facimus ego Bertrannus de Oratorio et frater meus Achardus S Arnulfi de Exparuens S Bernardi de Valaona S Letbaldi de Castenedo S Gisleberti S Belini S Marcelli S Gimelini