Charter Document - 02130084
Charter Number: | 02130084 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1004 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Inter quos karitas inlibata manet idcirco notum fieri uolumus omnibus presentibus hac futuris qualiter monachi Sancti Marcelli martiris excamium fecerunt cum quodam homine ex familia Sancti Marcelli nomine Benigno et fratribus eius ex quodam curtile que adiacet in uilla que dicitur Oratorium qui ex omnibus partibus terra Beate Marie matris Domini terminare uidetur atque supra eundem curtile edificata est ipsa ecclesia econtra recepit supradictus Benignus et fratres sui curtile unum in ipsa uilla et campum et curtile ita terminatur scilicet ipsorum hereditas de uno latus atque ex alio Beate Marie matris Domini nempe ex frontibus ambis uia publica terminare uidetur Supradictus uero campus ex lateribus ambis Berno et fratres sui terminare uidentur De uno quoque fronte conturno sed et de alio ex eorum hereditate terminare uidetur Infra quoque istas terminationes inter se firmitatis testimonium istud excamium in inuicem confirmauerunt ut una queque pars in secula seculorum et usque in eternum sicut in ista carta continetur absque aliqua lite uel contentione possideat teneat atque disponat Siquis autem heredum nostrorum aut in presenti aut in futuro successorum hoc disrumpere uoluerit non ualeat adimplere quod repetit sed conuictus fisco comitale persoluat pondo librarum monete publice argenti sexaginta Similiter autem Gobertus maior et fratres eius Adalgarius et Constabolus et heredes sui pro animarum hac patrum uel matrum suarum remedio allodium quodque in ipso loco habere uidebantur Beate Marie genitricis Dei concesserunt ut pius Dominus animarum suarum a penis inferni et a doloribus suis liberare dignetur sine alicuius calumpnia uel contradictione et ut hoc concambium firmum et stabile permaneat Actum Oratorio uilla in Dei nomine publice feliciter S Benigni S Berengarii S Alramni S Galterii S Folcherii qui fieri et firmare rogauerunt S Gotberti iudicis S Adagarii S Constaboli fratribus eius qui consenserunt S Constantii S Odulrici S Raddoardi S Ingelberti S Gonterii S Sillefride Datum per manum Rotberti die dominico anno viii Rotberti regis feliciter