Charter Document - 02130082

Charter Document - 02130082


Charter Number: 02130082
Cartulary Title: Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Renunciation
Date: 1100 - 1104
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Calumpniam quam habebat Bernardus Sofredus in Iotzaldo carpentario et filiis eius et in uxore Iohannis de Fontana et filiis ipsius et in uxore Bertardi et filiis eius ut eripuit et finiuit idem Bernardus Deo et Sancto Marcello per manum Sauarici comitis Cabilonensis et Salicherii de Sancto Marcello testibus Hugone de Marchia Stephano Richardo Bertranno de Ver et Achardo de Seniciaco in manu domni Hugonis Lugdunensis tunc existentis prioris Sancti Marcelli Ipse etiam domnus Hugo prior uuerpitione et ut sibi deinceps caueret ne supradictis ulterius quicquam mali faceret aut aliquam calumpniam inferret condonauit et totum quod eis antea abstulerat Hoc autem factum est ante ospitale in introitu ad coquinam sub presentia supradictorum testium et domni Leodegarii tunc camerarii et domni Vlgerii monachi