Charter Document - 02130079

Charter Document - 02130079


Charter Number: 02130079
Cartulary Title: Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1114 - 1122
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Predictus autem domnus Galterius Cabilonensis episcopus presidens in sinodo ii nonas Nouembris in ecclesia Sancti Vincentii tenens hanc cartam in manu sua coram omnibus qui in sinodo residebant tam canonicis quam monachis siue presbiteris atque laicis hanc cartam et donum quod prius fecerat de ecclesia de Boiens laudauit et confirmauit Deo et Beato martiri Marcello et monachis eidem martiri seruientibus ut prefatam ecclesiam in perpetuum teneant habeant et possideant Hoc donum factum est tempore domni Pontii abbatis Cluniacensis