Charter Document - 02130076

Charter Document - 02130076


Charter Number: 02130076
Cartulary Title: Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1071 - 1085
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciat omnis posteritatis etas siue bonorum ut deuotionem approbet eamque suo auctori Deo commendet siue malorum ut presumptionis ultionem deuitet Titellum quendam mediocris facultatis uirum animarum eterno remuneratori Christo Domino et Beato Marcello Cabilonensium apostolo dedisse allodium suum quod habebat in episcopatu Bisontionensi et in uicino uille que dicitur Rofiacus Huius itaque allodii capita sunt apud Salaonam et apud Giri Fontanam membra apud uillam que nuncupatur ex nomine Sancti Comelii et in ligna et apud Oisenecus et in Guincens unus mansulus cuius incola habet cursum siue usum ad cuncta necessaria in silua quam uulgariter uocant communaliam Omnia ergo que in iis locis possidebat siue in agris siue pratis seu siluis bonorum omnium largitori Deo ac suprascripto martiri obtulit pro remedio anime sue necnon pro salute predecessorum suorum eo tenore ut si in patria obierit a fratribus sancto patrono famulantibus honorifice sepeliatur Horum testes habentur Humbertus Nauiliacensis Titbertus de Monmoret et mater eius Aldeberga ac Iocerannus frater eius et Bernaldus de Bellomonte