Charter Document - 02130075
Charter Number: | 02130075 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1071 - 1085 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ad celorum perennibus bonis genus humanum depulsum multis se precipitiis dedit multis uiciis subdidit multis denique peccatis se obruit Cuius etiam insolentia ad tantum contemptum aliena omni conatu appetat sui nichilhominus omnipotentis Domini fideliumque eius iuri dicata subducere temere et depredare nequaquam dubitet Videlicet Deo et sanctis ipsius pro requie animarum oblata rapiendo que magis augere quam diminuere oportuerat Quod malum quondam serpere nunc uero in nostre uidelicet etatis tempus regnare heu pro dolor uidemus Vnde ego Aldeberga peccatricem ex hoc omnino me perspiciens omnipotenti Domino et Beato martiri Marcello eiusque monasterio quod secundo a Cabilonis est situm miliario ubi Aluisus prior preest excommunicatione sedis apostolice coacta ecclesiam de Rofiaco que est in Escoens una cum filiis meis Titberto Rotberto Humberto atque Hugone clerico reddo et offero cum cunctis uidelicet ad eandem ecclesiam pertinentibus Curtem etiam et quicquid ad ipsam pertinet et omnem censum eius atque iusticiam de cimiterio et de curte quatinus et de nobis ipsis et de omnibus hominibus Sancti Marcelli fratres inibi si iniuste quid egerimus iusticiam accipiant Tantum modo de nostrorum hominum tortura clamore nobis perlato si nos facere uoluerimus ipsimet iusticiam ex integro accipiant Donamus quoque siluam ad omne opus seniorum eorumque familie absque omni lucro etiam et eorum ad animalia Quod si aliquid uel nos uel quisquam in posterum augere uoluerimus omni remoto impedimento liberum per secula maneat Si quis uero huic donationi obuiare temptauerit Dathan et Abiron nisi resipuerit pene subiaceat S Aldeberge filiorumque eius Titberti Rotberti Humberti Hugonis qui hanc cartam fieri iubentes firmauerunt S Aluisi prioris