Charter Document - 02130072

Charter Document - 02130072


Charter Number: 02130072
Cartulary Title: Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1093
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Heldinus dono Deo et Sancto Marcello predium meum omne quod situm est apud Viriacum et quecumque ibi pertinent in campis in pratis in siluis et mansis et seruos et ancillas et insuper concedo donum fratrum meorum quod olim illi fecerunt pro remedio anime mee et patris et matris mee atque omnium parentum meorum et in presenti tempore unum mansum et omnia que pertinent ad eum atque unum pratum Ideoque ut si finis meus euenerit a finibus Belnensium ut corpus meus hoc in loco a senioribus huius loci deferatur si notum factum fuerit illis Et si monachus fieri uoluero recipiant me uel si in captiuitatem cecidero sine pecunia danda me requirant ut proprium hominem eorum Et usque ad x annos tribuant mihi omnem mercedem laboris unius bouis sue carruce que in illa terra arauerit quam ego de semine meo faciam seminare et si alius homo eam terram coluerit tercie que inde exierint et in propriam domum Sancti Marcelli uenerint diuidantur ut rectum fuerit inter me et seniores preter laborem bouum Sancti Marcelli et preter mansos illius uille Quapropter feci ius iurandum ne olim fecerim impedimentum ullum nec deinceps inde faciam Et si aliquis calumpniatus fuerit ut ego sim defensor S Eldini qui istam conuenientiam fecit atque firmauit in presentia domni Geraldi prioris Duranni decani sub testimonio illorum Salicherii militis Letbaldi de Castanedo Tetbaldi rustici Rotberti Cluniaci Dominiaci rustici Constantii coci Duranni de Poycolo Aalbaldi Gimelini Bernardi marescaldi anno Millesimo XCIII concurrente v epacta xx regnante Heinrico rege Alamannorum