Charter Document - 02130068
| Charter Number: | 02130068 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire du Prieuré de Saint-Marcel-lès-Chalon |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Sale |
| Date: | 1120 - 1130 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In latere quodam uille Marniaci erat ager qui fuit allodium quondam Rotberti cuius fuit olim uilla Marniaci sed pro sorore eius que fuit mater Walterii et Rodulfi obuenit eis fundus iste Walterius igitur partem suam pro sepultura uxoris sue Beato Marcello contulit Porro ab altero fratre Rodulfo eunte Iherosolimam comparauit alteram partem xv solidis Guillelmus cognatus eius monachus Sancti Marcelli laudantibus fratribus suis sicque agrum totum acquisiuit beatus martir cum utriusque partis ius retinuit Cuius rei testes fuerunt cognati eorum Ydmarus et Heinricus item Wido de Camiliaco et Eldierius de Fontaneis
